- ATHENAEUS
- I.ATHENAEUSCosmographus Graecus. Item Peripateticus Philosophus e Sedeucia Ciliciae, Augusti temporibus, Princeps aliquandiu patriae suae, deinde contractâ amicitiâ cum Muraena, qui contra Augustum conspiraverat, cum illo aufugit, captusque cum insons reperiretur, revertens Romam, multis eum salutantibus, illud Euripidis respondit.Η῎κω νεκρῶν κευθμῶνα καὶ ςκότου πύλαςΛιπών.. Strabo l. 14.II.ATHENAEUSNaucratita Grammaticus, tempore M. Aurelii, librum Deipnosophistarum composuit, varium opus, et eruditum, ut Plinius alter Graecus fere dici possit: quod ad nos sane haud integrum pervenit, eius epitome ab Hermolao Byzantino tantum relicta. Suidas. Vignier. A. C. 168. Vide Casaubon. et Voss. de Hist. Graec. l. 2. c. 15. Composuit etiam Historiam Regum Syriae, aliaque, ut ex l. 4. et 5. colligitur. Item Athenaeus Historicus, qui quid de Semiramide literis prodiderit, narrat eleganter Diodor. sic. l. 2. Eamque Historiam inde, sed, tacitô Diodori nomine, exscripsit Muretus, Var. lect. l. 6. c. 17. Esse autem Athenaeum hunc alium a Naucratita, satis ex temporum ratione liquet; ille enim floruit sub Antonino, Diodorus autem sub Augusto Caesare. Item Medicus, saepius laudatus Galeno.III.ATHENAEUSde Machinis bellicis librum conscripsit, qui hodieque superest. Videtor Voss. de Scient. Mathemat. p. 290.IV.ATHENAEUSunus ex iis Legatis, quos, octavô Peloponnesiaci belli annô, Lacedaemonii ad Athenienses, reconciliandae controversiae miserunt. Scholia, in Aristoph. Equites.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.